10 Igitur omnes vos convertimini, et venite,et non inveniam in vobis ullum sapientem.
11 Dies mei transierunt ;cogitationes meæ dissipatæ sunt,torquentes cor meum.
12 Noctem verterunt in diem,et rursum post tenebras spero lucem.
13 Si sustinuero, infernus domus mea est,et in tenebris stravi lectulum meum.
14 Putredini dixi : Pater meus es ;Mater mea, et soror mea, vermibus.
15 Ubi est ergo nunc præstolatio mea ?et patientiam meam quis considerat ?
16 In profundissimum infernum descendent omnia mea :putasne saltem ibi erit requies mihi ?