12 Simul venerunt latrones ejus,et fecerunt sibi viam per me,et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
13 Fratres meos longe fecit a me,et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
14 Dereliquerunt me propinqui mei,et qui me noverant obliti sunt mei.
15 Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me,et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
16 Servum meum vocavi, et non respondit :ore proprio deprecabar illum.
17 Halitum meum exhorruit uxor mea,et orabam filios uteri mei.
18 Stulti quoque despiciebant me :et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.