16 Servum meum vocavi, et non respondit :ore proprio deprecabar illum.
17 Halitum meum exhorruit uxor mea,et orabam filios uteri mei.
18 Stulti quoque despiciebant me :et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.
19 Abominati sunt me quondam consiliarii mei,et quem maxime diligebam, aversatus est me.
20 Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum,et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.
21 Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei,quia manus Domini tetigit me.
22 Quare persequimini me sicut Deus,et carnibus meis saturamini ?