20 Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum,et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.
21 Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei,quia manus Domini tetigit me.
22 Quare persequimini me sicut Deus,et carnibus meis saturamini ?
23 Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei ?quis mihi det ut exarentur in libro
24 stylo ferreo et plumbi lamina,vel celte sculpantur in silice ?
25 Scio enim quod redemptor meus vivit,et in novissimo die de terra surrecturus sum :
26 et rursum circumdabor pelle mea,et in carne mea videbo Deum meum :