26 et rursum circumdabor pelle mea,et in carne mea videbo Deum meum :
27 quem visurus sum ego ipse,et oculi mei conspecturi sunt, et non alius :reposita est hæc spes mea in sinu meo.
28 Quare ergo nunc dicitis : Persequamur eum,et radicem verbi inveniamus contra eum ?
29 Fugite ergo a facie gladii,quoniam ultor iniquitatum gladius est :et scitote esse judicium.