15 Divitias quas devoravit evomet,et de ventre illius extrahet eas Deus.
16 Caput aspidum suget,et occidet eum lingua viperæ.
17 (Non videat rivulos fluminis,torrentes mellis et butyri.)
18 Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur :juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.
19 Quoniam confringens nudavit pauperes :domum rapuit, et non ædificavit eam.
20 Nec est satiatus venter ejus :et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit.
21 Non remansit de cibo ejus,et propterea nihil permanebit de bonis ejus.