18 Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur :juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.
19 Quoniam confringens nudavit pauperes :domum rapuit, et non ædificavit eam.
20 Nec est satiatus venter ejus :et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit.
21 Non remansit de cibo ejus,et propterea nihil permanebit de bonis ejus.
22 Cum satiatus fuerit, arctabitur :æstuabit, et omnis dolor irruet super eum.
23 Utinam impleatur venter ejus,ut emittat in eum iram furoris sui,et pluat super illum bellum suum.
24 Fugiet arma ferrea,et irruet in arcum æreum.