12 Tenent tympanum et citharam,et gaudent ad sonitum organi.
13 Ducunt in bonis dies suos,et in puncto ad inferna descendunt.
14 Qui dixerunt Deo : Recede a nobis,et scientiam viarum tuarum nolumus.
15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei ?et quid nobis prodest si oraverimus illum ?
16 Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua,consilium impiorum longe sit a me.
17 Quoties lucerna impiorum extinguetur,et superveniet eis inundatio,et dolores dividet furoris sui ?
18 Erunt sicut paleæ ante faciem venti,et sicut favilla quam turbo dispergit.