20 Videbunt oculi ejus interfectionem suam,et de furore Omnipotentis bibet.
21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se,et si numerus mensium ejus dimidietur ?
22 Numquid Deus docebit quispiam scientiam,qui excelsos judicat ?
23 Iste moritur robustus et sanus,dives et felix :
24 viscera ejus plena sunt adipe,et medullis ossa illius irrigantur :
25 alius vero moritur in amaritudine animæabsque ullis opibus :
26 et tamen simul in pulvere dormient,et vermes operient eos.