25 alius vero moritur in amaritudine animæabsque ullis opibus :
26 et tamen simul in pulvere dormient,et vermes operient eos.
27 Certe novi cogitationes vestras,et sententias contra me iniquas.
28 Dicitis enim : Ubi est domus principis ?et ubi tabernacula impiorum ?
29 Interrogate quemlibet de viatoribus,et hæc eadem illum intelligere cognoscetis :
30 quia in diem perditionis servatur malus,et ad diem furoris ducetur.
31 Quis arguet coram eo viam ejus ?et quæ fecit, quis reddet illi ?