15 Numquid semitam sæculorum custodire cupis,quam calcaverunt viri iniqui,
16 qui sublati sunt ante tempus suum,et fluvius subvertit fundamentum eorum ?
17 Qui dicebant Deo : Recede a nobis :et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,
18 cum ille implesset domos eorum bonis :quorum sententia procul sit a me.
19 Videbunt justi, et lætabuntur,et innocens subsannabit eos :
20 nonne succisa est erectio eorum ?et reliquias eorum devoravit ignis ?
21 Acquiesce igitur ei, et habeto pacem,et per hæc habebis fructus optimos.