8 Si ad orientem iero, non apparet ;si ad occidentem, non intelligam eum.
9 Si ad sinistram, quid agam ? non apprehendam eum ;si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
10 Ipse vero scit viam meam,et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
11 Vestigia ejus secutus est pes meus :viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.
12 A mandatis labiorum ejus non recessi,et in sinu meo abscondi verba oris ejus.
13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus :et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.
14 Cum expleverit in me voluntatem suam,et alia multa similia præsto sunt ei.