10 Nudis et incedentibus absque vestitu,et esurientibus tulerunt spicas.
11 Inter acervos eorum meridiati sunt,qui calcatis torcularibus sitiunt.
12 De civitatibus fecerunt viros gemere,et anima vulneratorum clamavit :et Deus inultum abire non patitur.
13 Ipsi fuerunt rebelles lumini :nescierunt vias ejus,nec reversi sunt per semitas ejus.
14 Mane primo consurgit homicida ;interficit egenum et pauperem :per noctem vero erit quasi fur.
15 Oculus adulteri observat caliginem,dicens : Non me videbit oculus :et operiet vultum suum.
16 Perfodit in tenebris domos,sicut in die condixerant sibi,et ignoraverunt lucem.