13 Ipsi fuerunt rebelles lumini :nescierunt vias ejus,nec reversi sunt per semitas ejus.
14 Mane primo consurgit homicida ;interficit egenum et pauperem :per noctem vero erit quasi fur.
15 Oculus adulteri observat caliginem,dicens : Non me videbit oculus :et operiet vultum suum.
16 Perfodit in tenebris domos,sicut in die condixerant sibi,et ignoraverunt lucem.
17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis :et sic in tenebris quasi in luce ambulant.
18 Levis est super faciem aquæ :maledicta sit pars ejus in terra,nec ambulet per viam vinearum.
19 Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium,et usque ad inferos peccatum illius.