22 Detraxit fortes in fortitudine sua,et cum steterit, non credet vitæ suæ.
23 Dedit ei Deus locum pœnitentiæ,et ille abutitur eo in superbiam :oculi autem ejus sunt in viis illius.
24 Elevati sunt ad modicum, et non subsistent :et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur,et sicut summitates spicarum conterentur.
25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum,et ponere ante Deum verba mea ?