1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :
2 Vivit Deus, qui abstulit judicium meum,et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
3 Quia donec superest halitus in me,et spiritus Dei in naribus meis,
4 non loquentur labia mea iniquitatem,nec lingua mea meditabitur mendacium.
5 Absit a me ut justos vos esse judicem :donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.