16 Non conferetur tinctis Indiæ coloribus,nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.
17 Non adæquabitur ei aurum vel vitrum,nec commutabuntur pro ea vasa auri.
18 Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus :trahitur autem sapientia de occultis.
19 Non adæquabitur ei topazius de Æthiopia,nec tincturæ mundissimæ componetur.
20 Unde ergo sapientia venit ?et quis est locus intelligentiæ ?
21 Abscondita est ab oculis omnium viventium :volucres quoque cæli latet.
22 Perditio et mors dixerunt :Auribus nostris audivimus famam ejus.