21 Abscondita est ab oculis omnium viventium :volucres quoque cæli latet.
22 Perditio et mors dixerunt :Auribus nostris audivimus famam ejus.
23 Deus intelligit viam ejus,et ipse novit locum illius.
24 Ipse enim fines mundi intuetur,et omnia quæ sub cælo sunt respicit.
25 Qui fecit ventis pondus,et aquas appendit in mensura.
26 Quando ponebat pluviis legem,et viam procellis sonantibus :
27 tunc vidit illam et enarravit,et præparavit, et investigavit.