23 Deus intelligit viam ejus,et ipse novit locum illius.
24 Ipse enim fines mundi intuetur,et omnia quæ sub cælo sunt respicit.
25 Qui fecit ventis pondus,et aquas appendit in mensura.
26 Quando ponebat pluviis legem,et viam procellis sonantibus :
27 tunc vidit illam et enarravit,et præparavit, et investigavit.
28 Et dixit homini : Ecce timor Domini, ipsa est sapientia ;et recedere a malo, intelligentia.