24 Ipse enim fines mundi intuetur,et omnia quæ sub cælo sunt respicit.
25 Qui fecit ventis pondus,et aquas appendit in mensura.
26 Quando ponebat pluviis legem,et viam procellis sonantibus :
27 tunc vidit illam et enarravit,et præparavit, et investigavit.
28 Et dixit homini : Ecce timor Domini, ipsa est sapientia ;et recedere a malo, intelligentia.