1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :
2 Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos,secundum dies quibus Deus custodiebat me ?
3 Quando splendebat lucerna ejus super caput meum,et ad lumen ejus ambulabam in tenebris :
4 sicut fui in diebus adolescentiæ meæ,quando secreto Deus erat in tabernaculo meo :
5 quando erat Omnipotens mecum,et in circuitu meo pueri mei :