20 Gloria mea semper innovabitur,et arcus meus in manu mea instaurabitur.
21 Qui me audiebant, expectabant sententiam,et intenti tacebant ad consilium meum.
22 Verbis meis addere nihil audebant,et super illos stillabat eloquium meum.
23 Expectabant me sicut pluviam,et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
24 Siquando ridebam ad eos, non credebant :et lux vultus mei non cadebat in terram.
25 Si voluissem ire ad eos, sedebam primus :cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu,eram tamen mœrentium consolator.