11 Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me,et frenum posuit in os meum.
12 Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt :pedes meos subverterunt,et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
13 Dissipaverunt itinera mea ;insidiati sunt mihi, et prævaluerunt :et non fuit qui ferret auxilium.
14 Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me,et ad meas miserias devoluti sunt.
15 Redactus sum in nihilum :abstulisti quasi ventus desiderium meum,et velut nubes pertransiit salus mea.
16 Nunc autem in memetipso marcescit anima mea,et possident me dies afflictionis.
17 Nocte os meum perforatur doloribus,et qui me comedunt, non dormiunt.