8 filii stultorum et ignobilium,et in terra penitus non parentes.
9 Nunc in eorum canticum versus sum,et factus sum eis in proverbium.
10 Abominantur me, et longe fugiunt a me,et faciem meam conspuere non verentur.
11 Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me,et frenum posuit in os meum.
12 Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt :pedes meos subverterunt,et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
13 Dissipaverunt itinera mea ;insidiati sunt mihi, et prævaluerunt :et non fuit qui ferret auxilium.
14 Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me,et ad meas miserias devoluti sunt.