12 Ignis est usque ad perditionem devorans,et omnia eradicans genimina.
13 Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea,cum disceptarent adversum me :
14 quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus ?et cum quæsierit, quid respondebo illi ?
15 Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est,et formavit me in vulva unus ?
16 Si negavi quod volebant pauperibus,et oculos viduæ expectare feci ;
17 si comedi buccellam meam solus,et non comedit pupillus ex ea
18 (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio,et de utero matris meæ egressa est mecum) ;