17 si comedi buccellam meam solus,et non comedit pupillus ex ea
18 (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio,et de utero matris meæ egressa est mecum) ;
19 si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum,et absque operimento pauperem ;
20 si non benedixerunt mihi latera ejus,et de velleribus ovium mearum calefactus est ;
21 si levavi super pupillum manum meam,etiam cum viderem me in porta superiorem :
22 humerus meus a junctura sua cadat,et brachium meum cum suis ossibus confringatur.
23 Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum,et pondus ejus ferre non potui.