23 Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum,et pondus ejus ferre non potui.
24 Si putavi aurum robur meum,et obrizo dixi : Fiducia mea ;
25 si lætatus sum super multis divitiis meis,et quia plurima reperit manus mea ;
26 si vidi solem cum fulgeret,et lunam incedentem clare,
27 et lætatum est in abscondito cor meum,et osculatus sum manum meam ore meo :
28 quæ est iniquitas maxima,et negatio contra Deum altissimum.
29 Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat,et exsultavi quod invenisset eum malum :