1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.
2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.
3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.
4 Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.
5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.