15 Extimuerunt, nec responderunt ultra,abstuleruntque a se eloquia.
16 Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti :steterunt, nec ultra responderunt :
17 respondebo et ego partem meam,et ostendam scientiam meam.
18 Plenus sum enim sermonibus,et coarctat me spiritus uteri mei.
19 En venter meus quasi mustum absque spiraculo,quod lagunculas novas disrumpit.
20 Loquar, et respirabo paululum :aperiam labia mea, et respondebo.
21 Non accipiam personam viri,et Deum homini non æquabo.