3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.
4 Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.
5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
6 Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : Junior sum tempore, vos autem antiquiores :idcirco, demisso capite,veritus sum vobis indicare meam sententiam.
7 Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur,et annorum multitudo doceret sapientiam.
8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus,et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
9 Non sunt longævi sapientes,nec senes intelligunt judicium.