8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus,et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
9 Non sunt longævi sapientes,nec senes intelligunt judicium.
10 Ideo dicam : Audite me :ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
11 Expectavi enim sermones vestros ;audivi prudentiam vestram,donec disceptaremini sermonibus ;
12 et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam :sed, ut video, non est qui possit arguere Job,et respondere ex vobis sermonibus ejus.
13 Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam :Deus projecit eum, non homo.
14 Nihil locutus est mihi :et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.