12 Hoc est ergo in quo non es justificatus :respondebo tibi, quia major sit Deus homine.
13 Adversus eum contendis,quod non ad omnia verba responderit tibi ?
14 Semel loquitur Deus,et secundo idipsum non repetit.
15 Per somnium, in visione nocturna,quando irruit sopor super homines,et dormiunt in lectulo,
16 tunc aperit aures virorum,et erudiens eos instruit disciplina,
17 ut avertat hominem ab his quæ facit,et liberet eum de superbia,
18 eruens animam ejus a corruptione,et vitam illius ut non transeat in gladium.