26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit :et videbit faciem ejus in jubilo,et reddet homini justitiam suam.
27 Respiciet homines, et dicet : Peccavi,et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.
28 Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum,sed vivens lucem videret.
29 Ecce hæc omnia operatur Deustribus vicibus per singulos,
30 ut revocet animas eorum a corruptione,et illuminet luce viventium.
31 Attende, Job, et audi me :et tace, dum ego loquor.
32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi :loquere, volo enim te apparere justum.