27 Respiciet homines, et dicet : Peccavi,et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.
28 Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum,sed vivens lucem videret.
29 Ecce hæc omnia operatur Deustribus vicibus per singulos,
30 ut revocet animas eorum a corruptione,et illuminet luce viventium.
31 Attende, Job, et audi me :et tace, dum ego loquor.
32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi :loquere, volo enim te apparere justum.
33 Quod si non habes, audi me :tace, et docebo te sapientiam.