3 Simplici corde meo sermones mei,et sententiam puram labia mea loquentur.
4 Spiritus Dei fecit me,et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
5 Si potes, responde mihi,et adversus faciem meam consiste.
6 Ecce, et me sicut et te fecit Deus,et de eodem luto ego quoque formatus sum.
7 Verumtamen miraculum meum non te terreat,et eloquentia mea non sit tibi gravis.
8 Dixisti ergo in auribus meis,et vocem verborum tuorum audivi :
9 Mundus sum ego, et absque delicto :immaculatus, et non est iniquitas in me.