7 Verumtamen miraculum meum non te terreat,et eloquentia mea non sit tibi gravis.
8 Dixisti ergo in auribus meis,et vocem verborum tuorum audivi :
9 Mundus sum ego, et absque delicto :immaculatus, et non est iniquitas in me.
10 Quia querelas in me reperit,ideo arbitratus est me inimicum sibi.
11 Posuit in nervo pedes meos ;custodivit omnes semitas meas.
12 Hoc est ergo in quo non es justificatus :respondebo tibi, quia major sit Deus homine.
13 Adversus eum contendis,quod non ad omnia verba responderit tibi ?