15 Deficiet omnis caro simul,et homo in cinerem revertetur.
16 Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur,et ausculta vocem eloquii mei :
17 numquid qui non amat judicium sanari potest ?et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas ?
18 Qui dicit regi : Apostata ;qui vocat duces impios ;
19 qui non accipit personas principum,nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem :opus enim manuum ejus sunt universi.
20 Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi :et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.
21 Oculi enim ejus super vias hominum,et omnes gressus eorum considerat.