32 Si erravi, tu doce me ;si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.
33 Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi ?tu enim cœpisti loqui, et non ego :quod si quid nosti melius, loquere.
34 Viri intelligentes loquantur mihi,et vir sapiens audiat me.
35 Job autem stulte locutus est,et verba illius non sonant disciplinam.
36 Pater mi, probetur Job usque ad finem :ne desinas ab homine iniquitatis :
37 quia addit super peccata sua blasphemiam,inter nos interim constringatur :et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum.