1 Addens quoque Eliu, hæc locutus est :
2 Sustine me paululum, et indicabo tibi :adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
3 Repetam scientiam meam a principio,et operatorem meum probabo justum.
4 Vere enim absque mendacio sermones mei,et perfecta scientia probabitur tibi.