13 Simulatores et callidi provocant iram Dei,neque clamabunt cum vincti fuerint.
14 Morietur in tempestate anima eorum,et vita eorum inter effeminatos.
15 Eripiet de angustia sua pauperem,et revelabit in tribulatione aurem ejus.
16 Igitur salvabit te de ore angusto latissime,et non habente fundamentum subter se :requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.
17 Causa tua quasi impii judicata est :causam judiciumque recipies.
18 Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas :nec multitudo donorum inclinet te.
19 Depone magnitudinem tuam absque tribulatione,et omnes robustos fortitudine.