29 Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,
30 et fulgurare lumine suo desuper,cardines quoque maris operiet.
31 Per hæc enim judicat populos,et dat escas multis mortalibus.
32 In manibus abscondit lucem,et præcepit ei ut rursus adveniat.
33 Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit,et ad eam possit ascendere.