4 Vere enim absque mendacio sermones mei,et perfecta scientia probabitur tibi.
5 Deus potentes non abjicit,cum et ipse sit potens :
6 sed non salvat impios,et judicium pauperibus tribuit.
7 Non auferet a justo oculos suos :et reges in solio collocat in perpetuum,et illi eriguntur.
8 Et si fuerint in catenis,et vinciantur funibus paupertatis,
9 indicabit eis opera eorum,et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat :et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.