7 Non auferet a justo oculos suos :et reges in solio collocat in perpetuum,et illi eriguntur.
8 Et si fuerint in catenis,et vinciantur funibus paupertatis,
9 indicabit eis opera eorum,et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat :et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono,et annos suos in gloria :
12 si autem non audierint,transibunt per gladium,et consumentur in stultitia.
13 Simulatores et callidi provocant iram Dei,neque clamabunt cum vincti fuerint.