29 Inde contemplatur escam,et de longe oculi ejus prospiciunt.
30 Pulli ejus lambent sanguinem :et ubicumque cadaver fuerit, statim adest.
31 Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job :
32 Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit ?utique qui arguit Deum, debet respondere ei.
33 Respondens autem Job Domino, dixit :
34 Qui leviter locutus sum, respondere quid possum ?manum meam ponam super os meum.
35 Unum locutus sum, quod utinam non dixissem :et alterum, quibus ultra non addam.