10 Rugitus leonis, et vox leænæ,et dentes catulorum leonum contriti sunt.
11 Tigris periit, eo quod non haberet prædam,et catuli leonis dissipati sunt.
12 Porro ad me dictum est verbum absconditum,et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.
13 In horrore visionis nocturnæ,quando solet sopor occupare homines,
14 pavor tenuit me, et tremor,et omnia ossa mea perterrita sunt ;
15 et cum spiritus, me præsente, transiret,inhorruerunt pili carnis meæ.
16 Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum,imago coram oculis meis,et vocem quasi auræ lenis audivi.