16 Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum,imago coram oculis meis,et vocem quasi auræ lenis audivi.
17 Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur ?aut factore suo purior erit vir ?
18 Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles,et in angelis suis reperit pravitatem ;
19 quanto magis hi qui habitant domos luteas,qui terrenum habent fundamentum,consumentur velut a tinea ?
20 De mane usque ad vesperam succidentur ;et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.
21 Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis ;morientur, et non in sapientia.