3 Ecce docuisti multos,et manus lassas roborasti ;
4 vacillantes confirmaverunt sermones tui,et genua trementia confortasti.
5 Nunc autem venit super te plaga, et defecisti ;tetigit te, et conturbatus es.
6 Ubi est timor tuus, fortitudo tua,patientia tua, et perfectio viarum tuarum ?
7 Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit ?aut quando recti deleti sunt ?
8 Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem,et seminant dolores, et metunt eos,
9 flante Deo perisse,et spiritu iræ ejus esse consumptos.