5 Nunc autem venit super te plaga, et defecisti ;tetigit te, et conturbatus es.
6 Ubi est timor tuus, fortitudo tua,patientia tua, et perfectio viarum tuarum ?
7 Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit ?aut quando recti deleti sunt ?
8 Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem,et seminant dolores, et metunt eos,
9 flante Deo perisse,et spiritu iræ ejus esse consumptos.
10 Rugitus leonis, et vox leænæ,et dentes catulorum leonum contriti sunt.
11 Tigris periit, eo quod non haberet prædam,et catuli leonis dissipati sunt.