2 Scio quia omnia potes,et nulla te latet cogitatio.
3 Quis est iste qui celat consilium absque scientia ?ideo insipienter locutus sum,et quæ ultra modum excederent scientiam meam.
4 Audi, et ego loquar :interrogabo te, et responde mihi.
5 Auditu auris audivi te :nunc autem oculus meus videt te.
6 Idcirco ipse me reprehendo,et ago pœnitentiam in favilla et cinere.
7 Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem : Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job.
8 Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis : Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia : neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job.