11 qui ponit humiles in sublime,et mœrentes erigit sospitate ;
12 qui dissipat cogitationes malignorum,ne possint implere manus eorum quod cœperant ;
13 qui apprehendit sapientes in astutia eorum,et consilium pravorum dissipat.
14 Per diem incurrent tenebras,et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum,et de manu violenti pauperem.
16 Et erit egeno spes ;iniquitas autem contrahet os suum.
17 Beatus homo qui corripitur a Deo :increpationem ergo Domini ne reprobes :